Rēx
poscēns
tabulam
iubet
oppōnī
sibi
sellam
et
mē
contrā
sē
iubet
in
fulchrō
residēre,
ut
sēcum
lūdam,
quod
ego
nimium
renuēbam,
dīcēns
"Terribile
miserum
conlūdere
rēge";
et
dum
mē
vīdit
sibi
nōn
audēre
renītī,
lūdere
laudāvī,
cupiēns
ab
eō
superārī,
"Vincī
dē
rēge"
dīcēns
"quid
obest
miserum
mē?
Sed
timeō,
domine,
quod
mox
īrāsceris
in
mē,
sī
fortūna
iuvet,
mihi
quod
Victōria
cōnstet."
Rēx
subrīdendō
dīxit
velut
atque
iocandō:
"Nōn
opus
est,
cāre,
super
hāc
rē
quid
vereāre:
sī
numquam
vincam,
commōcior
haut
ego
fīam;
sed,
quam
districtē
nōscās
lūdās
volo
cum
mē,
nam
quōs
ignōtōs
faciēs
volo
discere
tractūs."
Statim
rēx
et
ego
studiōsē
trāximus
ambō,
et,
sibi
grātia
sit,
mihi
ter
Victōria
cessit,
multīs
prīncipibus
nimis
id
mīrantibus
eius.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: |