Hoc
tamen
ambōrum
verbīs
estōte
rogātī,
ō
multum
miserī
meus
illīusque
parentēs,
ut
quōs
certus
amor,
quōs
hōra
novissima
iūnxit,
compōnī
tumulō
nōn
invideātis
eōdem.
At
tū,
quae
rāmīs
arbor
miserābile
corpus
nunc
tegis
ūnius,
mox
es
tēctūra
duōrum,
signa
tenē
caedis
pullōsque
et
lūctibus
aptōs
semper
habē
fētūs,
geminī
monimenta
cruōris.’
Dīxit
et
aptātō
pectus
mūcrōne
sub
īmum
incubuit
ferrō,
quod
adhūc
ā
caede
tepēbat.
Vōta
tamen
tetigēre
deōs,
tetigēre
parentēs;
nam
color
in
pōmō
est,
ubi
permātūruit,
āter,
quodque
rogīs
superest,
ūnā
requiēscit
in
urnā."
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |