Metamorphoses IV 105-117






     "Sērius ēgressus, vestīgia vīdit in altō
pulvere certa ferae, tōtōque expalluit ōre
Pȳramus; ut vērō vestem quoque sanguine tīnctam
repperit, ‘Ūna duōs,’ inquit, ‘nox perdet amantēs,
ē quibus illa fuit longā dignissima vītā;
nostra nocēns anima est. Ego tē, miseranda, perēmī,
in loca plēna metūs quī iussī nocte venīrēs
nec prior hūc vēnī. Nostrum dīvellite corpus
et scelerāta ferō cōnsūmite viscera morsū,
ō quīcumque sub hāc habitātis rūpe leōnēs!
Sed timidī est optāre necem.’ Vēlāmina Thisbēs
tollit et ad pactae cum fert arboris umbram,
utque dedit nōtae lacrimās, dedit ōscula vestī,


Latin:
Dictionary:
English:
Note: