complexusque
suīs
rāmōs,
ut
membra,
lacertīs
ōscula
dat
lignō;
refugit
tamen
ōscula
lignum.
Cui
deus
"At
quoniam
coniūnx
mea
nōn
potes
esse,
arbor
eris
certē"
dīxit,
"mea;
semper
habēbunt
tē
coma,
tē
citharae,
tē
nostrae,
laure,
pharetrae.
Tū
ducibus
Latiīs
aderis,
cum
laeta
triumphum
vōx
canet
et
vīsent
longās
Capitōlia
pompās;
postibus
Augustīs
eadem
fīdissima
custōs
ante
forēs
stābis,
mediamque
tuēbere
quercum,
utque
meum
intōnsīs
caput
est
iuvenāle
capillīs,
tū
quoque
perpetuōs
semper
gere
frondis
honōrēs."
Fīnierat
Paeān;
factīs
modo
laurea
rāmīs
adnuit,
utque
caput
vīsa est
agitāsse
cacūmen.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: |