Metamorphoses I 517-527






Iuppiter est genitor; per quod eritque fuitque
estque patet; per concordant carmina nervīs.
Certa quidem nostra est, nostrā tamen ūna sagitta
certior, in vacuō quae vulnera pectore fēcit.
Inventum medicīna meum est, opiferque per orbem
dīcor, et herbārum subiecta potentia nōbīs.
Ei mihi, quod nūllīs amor est sānābilis herbīs,
nec prōsunt dominō, quae prōsunt omnibus, artēs!"
     Plūra locūtūrum timidō Pēnēia cursū
fūgit, cumque ipsō verba imperfecta relīquit,
tum quoque vīsa decēns. Nūdābant corpora ventī,


Latin:
Dictionary:
English:
Note: