In Catilinam I 9
Ō
dī
immortālēs!
Ubinam
gentium
sumus?
Quam
rem pūblicam
habēmus?
In
quā
urbe
vīvimus?
Hīc,
hīc
sunt
in
nostrō
numerō,
patrēs
cōnscrīptī,
in
hōc
orbis
terrae
sānctissimō
gravissimōque
cōnsiliō,
quī
dē
nostrō
omnium
interitū,
quī
dē
huius
urbis
atque
adeō
dē
orbis
terrārum
exitiō
cōgitent.
Hōs
ego
videō
cōnsul
et
dē
rē pūblicā
sententiam
rogō,
et
quōs
ferrō
trucīdārī
oportēbat,
eōs
nōndum
vōce
volnerō!
Fuistī
igitur
apud
Laecam
illā
nocte,
Catilīna,
distribuistī
partēs
Italiae,
statuistī
quō
quemque
proficīscī
placēret,
dēlēgistī
quōs
Rōmae
relinquerēs,
quōs
tēcum
ēdūcerēs,
dīscrīpsistī
urbis
partēs
ad
incendia,
cōnfīrmāstī
tē
ipsum
iam
esse exitūrum,
dīxistī
paulum
tibi
esse
etiam
nunc
morae,
quod
ego
vīverem.
Repertī sunt
duo
equitēs
Rōmānī
quī
tē
istā
cūrā
līberārent
et
sē
illā
ipsā
nocte
paulō
ante
lūcem
mē
in
meō
lectō
interfectūrōs esse
pollicērentur.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |