In Catilinam I 7
Meministīne
mē
ante
diem
XII
Kalendās
Novembrēs
dīcere
in
senātū
fore
in
armīs
certō
diē,
quī
diēs
futūrus
esset
ante
diem
VI
Kal.
Novembrēs,
C.
Mānlium,
audāciae
satellitem
atque
administrum
tuae?
num
mē
fefellit,
Catilīna,
nōn
modo
rēs
tanta,
tam
ātrōx
tamque
incrēdibilis,
vērum,
id quod
multō
magis
est
admīrandum,
diēs?
Dīxī
ego
īdem
in
senātū
caedem
tē
optimātium
contulisse
in
ante
diem
V
Kalendās
Novembrēs
tum
cum
multī
prīncipēs
cīvitātis
Rōmā
nōn
tam
suī
cōnservandī
quam
tuōrum
cōnsiliōrum
reprimendōrum
causā
profūgērunt.
Num
īnfitiārī
potes
tē
illō
ipsō
diē
meīs
praesidiīs,
meā
dīligentiā
circumclūsum
commovēre
tē
contrā
rem pūblicam
nōn
potuisse,
cum
tū
discessū
cēterōrum
nostrā
tamen,
quī
remānsissēmus,
caede
tē
contentum
esse
dīcēbās?
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |