In Catilinam I 6







Quam diū quisquam erit quī dēfendere audeat, vīvēs, et vīvēs ita ut nunc vīvis, multīs meīs et fīrmīs praesidiīs obsessus commovēre contrā rem pūblicam possīs. Multōrum etiam oculī et aurēs nōn sentientem, sīcut adhūc fēcērunt, speculābuntur atque custōdient. Etenim quid est, Catilīna, quod iam amplius exspectēs, neque nox tenebrīs obscūrāre coetūs nefāriōs nec prīvāta domus parietibus continēre vōcēs coniūrātiōnis tuae potest, inlūstrantur, ērumpunt omnia? Mūtā iam istam mentem, mihi crēde, oblīvīscere caedis atque incendiōrum. Tenēris undique; lūce sunt clāriōra nōbīs tua cōnsilia omnia, quae iam cum licet recognōscās.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: