In Catilinam I 5
Castra
sunt
in
Italiā
contrā
populum
Rōmānum
in
Etrūriae
faucibus
conlocāta,
crēscit
in diēs singulōs
hostium
numerus;
eōrum
autem
castrōrum
imperātōrem
ducemque
hostium
intrā
moenia
atque
adeō
in
senātū
vidētis
intestīnam
aliquam
cotīdiē
perniciem
reī pūblicae
mōlientem.
Sī
tē
iam,
Catilīna,
comprehendī,
sī
interficī
iusserō,
crēdō,
erit
verendum
mihi
nē
nōn
hoc
potius
omnēs
bonī
sērius
ā
mē
quam
quisquam
crūdēlius
factum esse
dīcat.
Vērum
ego
hoc
quod
iam
prīdem
factum esse
oportuit
certā
dē
causā
nōndum
addūcor
ut
faciam.
Tum
dēnique
interficiēre,
cum
iam
nēmō
tam
improbus,
tam
perditus,
tam
tuī
similis
invenīrī
poterit
quī
id
nōn
iūre
factum esse
fateātur.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |