In Catilinam I 4







Dēcrēvit quondam senātus utī L. Opīmius cōnsul vidēret quid rēs pūblica dētrīmentī caperet; nox nūlla intercessit; interfectus est propter quāsdam sēditiōnum suspīciōnēs C. Gracchus, clārissimō patre, avō, maiōribus, occīsus est cum līberīs M. Fulvius cōnsulāris. Similī senātūs cōnsultō C. Mariō et L. Valeriō cōnsulibus est permissa rēs pūblica; num ūnum diem posteā L. Sāturnīnum tribūnum plēbis et C. Servīlium praetōrem mors ac reī pūblicae poena remorāta est? At vērō nōs vīcēsimum iam diem patimur hebēscere aciem hōrum auctōritātis. Habēmus enim eius modī senātūs cōnsultum, vērum inclūsum in tabulīs, tamquam in vāgīnā reconditum, quō ex senātūs cōnsultō cōnfestim interfectum esse, Catilīna, convēnit. Vīvis, et vīvis nōn ad dēpōnendam, sed ad cōnfīrmandam audāciam. Cupiō, patrēs cōnscrīptī, esse clēmentem, cupiō in tantīs reī pūblicae perīculīs nōn dissolūtum vidērī, sed iam ipse inertiae nequitiaeque condemnō.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: