In Catilinam I 32







Quā rē sēcēdant improbī, sēcernant ā bonīs, ūnum in locum congregentur, mūrō dēnique, quod saepe iam dīxī, sēcernantur ā nōbīs; dēsinant īnsidiārī domī suae cōnsulī, circumstāre tribūnal praetōris urbānī, obsidēre cum gladiīs cūriam, malleolōs et facēs ad īnflammandam urbem comparāre; sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīus cuiusque quid rē pūblicā sentiat. Polliceor hoc vōbīs, patrēs cōnscrīptī, tantam in nōbīs cōnsulibus fore dīligentiam, tantam in vōbīs auctōritātem, tantam in equitibus Rōmānīs virtūtem, tantam in omnibus bonīs cōnsēnsiōnem ut Catilīnae profectiōne omnia patefacta, inlūstrāta, oppressa, vindicāta esse videātis.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: