In Catilinam I 31







Etenim iam diū, patrēs cōnscrīptī, in hīs perīculīs coniūrātiōnis īnsidiīsque versāmur, sed nesciō quō pāctō omnium scelerum ac veteris furōris et audāciae mātūritās in nostrī cōnsulātūs tempus ērūpit. Quod sī ex tantō latrōciniō iste ūnus tollētur, vidēbimur fortasse ad breve quoddam tempus cūrā et metū esse relevātī, perīculum autem residēbit et erit inclūsum penitus in vēnīs atque in vīsceribus reī pūblicae. Ut saepe hominēs aegrī morbō gravī cum aestū febrīque iactantur, aquam gelidam bibērunt, prīmō relevārī videntur, deinde multō gravius vehementiusque adflictantur, sīc hic morbus quī est in rē pūblicā relevātus istīus poenā vehementius reliquīs vīvīs ingravēscet.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: