In Catilinam I 30







Quamquam nōn nūllī sunt in hōc ōrdine quī aut ea quae imminent nōn videant aut ea quae vident dissimulent; quī spem Catilīnae mollibus sententiīs aluērunt coniūrātiōnemque nāscentem nōn crēdendō conrōborāvērunt; quōrum auctōritāte multī nōn sōlum improbī vērum etiam imperītī, in hunc animadvertissem, crūdēliter et rēgiē factum esse dīcerent. Nunc intellegō, iste, quō intendit, in Mānliāna castra pervēnerit, nēminem tam stultum fore quī nōn videat coniūrātiōnem esse factam, nēminem tam improbum quī nōn fateātur. Hōc autem ūnō interfectō intellegō hanc reī pūblicae pestem paulisper reprimī, nōn in perpetuum comprimī posse. Quod sī sēsē ēiēcerit cumque suōs ēdūxerit et eōdem cēterōs undique conlēctōs naufragōs adgregārit, exstinguētur atque dēlēbitur nōn modo haec tam adulta reī pūblicae pestis vērum etiam stirps ac sēmen malōrum omnium.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: