In Catilinam I 3







An vērō vir amplissimus, P. Scīpiō, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum reī pūblicae prīvātus interfēcit; Catilīnam orbem terrae caede atque incendiīs vastāre cupientem nōs cōnsulēs perferēmus? Nam illa nimis antīqua praetereō, quod C. Servīlius Ahāla Sp. Maelium novīs rēbus studentem manū suā occīdit. Fuit, fuit ista quondam in hāc rē pūblicā virtūs ut virī fortēs ācriōribus suppliciīs cīvem perniciōsum quam acerbissimum hostem coercērent. Habēmus senātūs cōnsultum in tē, Catilīna, vehemēns et grave, nōn deest reī pūblicae cōnsilium neque auctōritās huius ōrdinis; nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: