In Catilinam I 27
Tantum
prōfēcī,
cum
tē
ā
cōnsulātū
reppulī,
ut
exsul
potius
temptāre
quam
cōnsul
vexāre
rem pūblicam
possēs,
atque
ut
id
quod
esset
ā
tē
scelerātē
susceptum
latrōcinium
potius
quam
bellum
nōminārētur.
Nunc,
ut
ā
mē,
patrēs
cōnscrīptī,
quandam
prope
iūstam
patriae
querimōniam
dētester
ac
dēprecer,
percipite,
quaesō,
dīligenter,
quae
dīcam,
et
ea
penitus
animīs
vestrīs
mentibusque
mandāte.
Etenim
sī
mē
cum
patria,
quae
mihi
vītā
meā
multō
est
cārior,
sī
cūncta
Italia,
sī
omnis
rēs pūblica
loquātur:
"M.
Tullī,
quid
agis?
Tūne
eum
quem
esse
hostem
comperistī,
quem
ducem
bellī
futūrum
vidēs,
quem
exspectārī
imperātōrem
in
castrīs
hostium
sentīs,
auctōrem
sceleris,
prīncipem
coniūrātiōnis,
ēvocātōrem
servōrum
et
cīvium
perditōrum,
exīre
patiēre,
ut
abs
tē
nōn
ēmissus
ex
urbe,
sed
immissus
in
urbem
esse
videātur?
Nōnne
hunc
in
vincla
dūcī,
nōn
ad
mortem
rapī,
nōn
summō
suppliciō
mactārī
imperābis?
Quid
tandem
tē
impedit?
Mōsne
maiōrum?
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |