In Catilinam I 26
Hīc
tū
quā
laetitiā
perfruēre,
quibus
gaudiīs
exsultābis,
quantā
in
voluptāte
bacchābere,
cum
in
tantō
numerō
tuōrum
neque
audiēs
virum
bonum
quemquam
neque
vidēbis!
Ad
huius
vītae
studium
meditātī
illī
sunt
quī
feruntur
labōrēs
tuī,
iacēre
humī
nōn
sōlum
ad
obsidendum
stuprum
vērum
etiam
ad
facinus
obeundum,
vigilāre
nōn
sōlum
īnsidiantem
somnō
marītōrum
vērum
etiam
bonīs
ōtiōsōrum.
Habēs
ubi
ostentēs
tuam
illam
praeclāram
patientiam
famis,
frīgoris,
inopiae
rērum
omnium
quibus
tē
brevī
tempore
cōnfectum esse
sentiēs.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |