In Catilinam I 21
At
sī
hoc
idem
huic
adulēscentī
optimō
P.
Sestiō,
sī
fortissimō
virō
M.
Mārcellō
dīxissem,
iam
mihi
cōnsulī
hōc
ipsō
in
templō
senātus
iūre
optimō
vim
et
manūs
intulisset.
Dē
tē
autem,
Catilīna,
cum
quiēscunt,
probant,
cum
patiuntur,
dēcernunt,
cum
tacent,
clāmant,
neque
hī
sōlum
quōrum
tibi
auctōritās
est
vidēlicet
cāra,
vīta
vīlissima,
sed
etiam
illī
equitēs
Rōmānī,
honestissimī
atque
optimī
virī,
cēterīque
fortissimī
cīvēs
quī
circumstant
senātum,
quōrum
tū
et
frequentiam
vidēre
et
studia
perspicere
et
vōcēs
paulō
ante
exaudīre
potuistī.
Quōrum
ego
vix
abs
tē
iam
diū
manūs
ac
tēla
contineō,
eōsdem
facile
addūcam
ut
tē
haec
quae
vastāre
iam prīdem
studēs
relinquentem
usque
ad
portās
prōsequantur.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |