In Catilinam I 20
Quae
cum
ita
sint,
Catilīna,
dubitās,
sī
ēmorī
aequō
animō
nōn
potes,
abīre
in
aliquās
terrās
et
vītam
istam
multīs
suppliciīs
iūstīs
dēbitīsque
ēreptam
fugae
sōlitūdinīque
mandāre?
"Refer"
inquis
"ad
senātum";
id
enim
postulās
et,
sī
hic
ōrdō
placēre
sibi
dēcrēverit
tē
īre
in
exsilium,
obtemperātūrum
tē
esse
dīcis.
Nōn
referam,
id
quod
abhorret
ā
meīs
mōribus,
et
tamen
faciam
ut
intellegās
quid
hī
dē
tē
sentiant.
Ēgredere
ex
urbe,
Catilīna,
līberā
rem pūblicam
metū,
in
exsilium,
sī
hanc
vōcem
exspectās,
proficīscere.
Quid
est?
Ecquid
attendis,
ecquid
animadvertis
hōrum
silentium?
Patiuntur,
tacent.
Quid
exspectās
auctōritātem
loquentium,
quōrum
voluntātem
tacitōrum
perspicis?
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |