In Catilinam I 19
Haec
sī
tēcum,
ut
dīxī,
patria
loquātur,
nōnne
impetrāre
dēbeat,
etiam
sī
vim
adhibēre
nōn
possit?
Quid,
quod
tū
tē
ipse
in
custōdiam
dedistī,
quod
vītandae
suspīciōnis
causā
ad
M'.
Lepidum
tē
habitāre
velle
dīxistī?
Ā
quō
nōn
receptus
etiam
ad
mē
venīre
ausus es
atque,
ut
domī
meae
tē
adservārem,
rogāstī.
Cum
ā
mē
quoque
id
respōnsum
tulissēs,
mē
nūllō
modō
posse
īsdem
parietibus
tūtō
esse
tēcum,
quia
magnō
in
perīculō
essem
quod
īsdem
moenibus
continērēmur,
ad
Q.
Metellum
praetōrem
vēnistī.
Ā
quō
repudiātus
ad
sodālem
tuum,
virum
optimum,
M.
Metellum,
dēmigrāstī,
quem
tū
vidēlicet
et
ad
custōdiendum
tē
dīligentissimum
et
ad
suspicandum
sagācissimum
et
ad
vindicandum
fortissimum
fore
putāstī.
Sed
quam
longē
vidētur
ā
carcere
atque
ā
vinculīs
abesse
dēbēre
quī
sē
ipse
iam
dignum
custōdiā
iūdicārit!
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |