In Catilinam I 18







Quae cum, Catilīna, sīc agit et quōdam modō tacita loquitur: "Nūllum iam aliquot annīs facinus exstitit nisi per tē, nūllum flāgitium sine tē; tibi ūnī multōrum cīvium necēs, tibi vexātiō dīreptiōque sociōrum impūnīta fuit ac lībera; nōn sōlum ad neglegendās lēgēs et quaestiōnēs, vērum etiam ad ēvertendās perfringendāsque valuistī. Superiōra illa, quamquam ferenda nōn fuērunt, tamen ut potuī, tulī; nunc vērō tōtam esse in metū propter ūnum tē, quicquid increpuerit, Catilīnam timērī, nūllum vidērī contrā cōnsilium inīrī posse quod ā tuō scelere abhorreat, nōn est ferendum. Quam ob rem discēde atque hunc mihi timōrem ēripe; est vērus, opprimar, sīn falsus, ut tandem aliquandō timēre dēsinam."

Latin:
Dictionary:
English:
Note: