In Catilinam I 17
Servī
mehercule
meī
sī
mē
istō
pactō
metuerent
ut
tē
metuunt
omnēs
cīvēs
tuī,
domum
meam
relinquendam
putārem;
tū
tibi
urbem
nōn
arbitrāris?
Et
sī
mē
meīs
cīvibus
iniūriā
suspectum
tam
graviter
atque
offēnsum
vidērem,
carēre
mē
aspectū
cīvium
quam
īnfēstīs
omnium
oculīs
cōnspicī
māllem;
tū,
cum
cōnscientiā
scelerum
tuōrum
agnōscās
odium
omnium
iūstum
et
iam
diū
tibi
dēbitum,
dubitās
quōrum
mentēs
sēnsūsque
volnerās,
eōrum
aspectum
praesentiamque
vītāre?
Sī
tē
parentēs
timērent
atque
ōdissent
tuī
neque
eōs
ūllā
ratiōne
plācāre
possēs,
ut
opīnor,
ab
eōrum
oculīs
aliquō
concēderēs.
Nunc
tē
patria,
quae
commūnis
est
parēns
omnium
nostrum,
ōdit
ac
metuit
et
iam
diū
nihil
tē
iūdicat
nisi
dē
parricīdiō
suō
cōgitāre;
huius
tū
neque
auctōritātem
verēbere
nec
iūdicium
sequēre
nec
vim
pertimēscēs?
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |