In Catilinam I 16







Quotiēns tibi iam extorta est ista sīca manibus, quotiēns excidit cāsū aliquō et ēlāpsa est! Quae quidem quibus abs initiāta sacrīs ac dēvōta sit nesciō, quod eam necesse putās esse in cōnsulis corpore dēfīgere. Nunc vērō quae tua est ista vīta? Sīc enim iam cum loquar, nōn ut odiō permōtus esse videar, quō dēbeō, sed ut misericordiā, quae tibi nūlla dēbētur. Vēnistī paulō ante in senātum. Quis ex hāc tantā frequentiā, tot ex tuīs amīcīs ac necessāriīs salūtāvit? hoc post hominum memoriam contigit nēminī, vōcis exspectās contumēliam, cum sīs gravissimō iūdiciō taciturnitātis oppressus? Quid, quod adventū tuō ista subsellia vacuēfacta sunt, quod omnēs cōnsulārēs quī tibi persaepe ad caedem cōnstitūtī fuērunt, simul atque adsēdistī, partem istam subselliōrum nūdam atque inānem relīquērunt, quō tandem animō tibi ferendum putās?

Latin:
Dictionary:
English:
Note: