In Catilinam I 15
Potestne
tibi
haec
lūx,
Catilīna,
aut
huius
caelī
spīritus
esse
iūcundus,
cum
sciās
esse
hōrum
nēminem
quī
nesciat
tē
prīdiē
Kalendās
Iānuāriās
Lepidō
et
Tullō
cōnsulibus
stetisse
in
comitiō
cum
tēlō,
manum
cōnsulum
et
prīncipum
cīvitātis
interficiendōrum
causā
parāvisse,
scelerī
ac
furōrī
tuō
nōn
mentem
aliquam
aut
timōrem
tuum
sed
Fortūnam
populī
Rōmānī
obstitisse?
Ac
iam
illa
omittō—neque
enim
sunt
aut
obscūra
aut
nōn
multa
commissa
posteā—quotiēns
tū
mē
dēsignātum,
quotiēns
cōnsulem
interficere
cōnātus es!
Quot
ego
tuās
petītiōnēs
ita
coniectās
ut
vītārī
posse
nōn
vidērentur
parvā
quādam
dēclīnātiōne
et,
ut
āiunt,
corpore
effūgī!
Nihil
agis,
nihil
adsequeris,
neque
tamen
cōnārī
ac
velle
dēsistis.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |