In Catilinam I 14







Quid vērō? Nūper cum morte superiōris uxōris novīs nūptiīs domum vacuēfēcissēs, nōnne etiam aliō incrēdibilī scelere hoc scelus cumulāvistī? Quod ego praetermittō et facile patior silērī, in hāc cīvitāte tantī facinoris immānitās aut exstitisse aut nōn vindicāta esse videātur. Praetermittō ruīnās fortūnārum tuārum, quās omnēs proximīs Īdibus tibi impendēre sentiēs: ad illa veniō, quae nōn ad prīvātam ignōminiam vitiōrum tuōrum, nōn ad domesticam tuam difficultātem ac turpitūdinem, sed ad summam rem pūblicam atque ad omnium nostrum vītam salūtemque pertinent.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: