In Catilinam I 13







Quid est, Catilīna? Num dubitās id imperante facere quod iam tuā sponte faciēbās? Exīre ex urbe iubet cōnsul hostem. Interrogās mē, num in exilium? Nōn iubeō, sed, cōnsulis, suādeō. Quid est enim, Catilīna, quod iam in hāc urbe dēlectāre possit? In quā nēmō est extrā istam coniūrātiōnem perditōrum hominum quī nōn metuat, nēmō quī nōn ōderit. Quae nota domesticae turpitūdinis nōn inūsta vītae tuae est? Quod prīvātārum rērum dēdecus nōn haeret in fāmā? Quae libīdō ab oculīs, quod facinus ā manibus umquam tuīs, quod flāgitium ā tōtō corpore āfuit? Cui adulēscentulō quem corruptēlārum inlecebrīs inrētīssēs nōn aut ad audāciam ferrum aut ad libīdinem facem praetulistī?

Latin:
Dictionary:
English:
Note: