In Catilinam I 11
Magna
dīs
immortālibus
habenda
est
atque
huic
ipsī
Iovī
Statōrī,
antīquissimō
custōdī
huius
urbis,
grātia,
quod
hanc
tam
taetram,
tam
horribilem
tam
que
īnfestam
reī pūblicae
pestem
totiēns
iam
effūgimus.
Nōn
est
saepius
in
ūnō
homine
summa
salūs
perīclitanda
reī pūblicae.
Quam diū
mihi
cōnsulī
dēsignātō,
Catilīna,
īnsidiātus es,
nōn
pūblicō
mē
praesidiō,
sed
prīvātā
dīligentiā
dēfendī.
Cum
proximīs
comitiīs
cōnsulāribus
mē
cōnsulem
in
campō
et
competītōrēs
tuōs
interficere
voluistī,
compressī
cōnātūs
tuōs
nefāriōs
amīcōrum
praesidiō
et
cōpiīs
nūllō
tumultū
pūblicē
concitātō;
dēnique,
quotiēnscumque
mē
petīstī,
per
mē
tibi
obstitī,
quamquam
vidēbam
perniciem
meam
cum
magnā
calamitāte
reī pūblicae
esse
coniūnctam.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |