In Catilinam I 10







Haec ego omnia vixdum etiam coetū vestrō dīmissō comperī; domum meam maiōribus praesidiīs mūnīvī atque fīrmāvī, exclūsī eōs, quōs ad salūtātum māne mīserās, cum illī ipsī vēnissent, quōs ego iam multīs ac summīs virīs ad id temporis ventūrōs esse praedīxeram. Quae cum ita sint, Catilīna, perge, quō coepistī, ēgredere aliquandō ex urbe; patent portae; proficīscere. Nimium diū imperātōrem tua illa Manliāna castra dēsīderant. Ēdūc cum etiam omnēs tuōs, minus, quam plūrimōs; pūrgā urbem. Magnō metū līberāveris, modo inter atque mūrus intersit. Nōbīscum versārī iam diūtius nōn potes; nōn feram, nōn patiar, nōn sinam.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: