Fasti 2.83-86, 95-100, 103-104







Quod mare nōn nōvit, quae nescit Arīona tellūs?
     Carmine currentēs ille tenēbat aquās.
Saepe sequēns agnam lupus est ā vōce retentus,
     saepe avidum fugiēns restitit agna lupum.
Inde domum repetēns puppem cōnscendit Arīōn,
     atque ita quaesītās arte ferēbat opēs.
Forsitan, īnfēlīx, ventōs undāsque timēbās:
     at tibi nāve tuā tūtius aequor erat.
Namque gubernātor dēstrictō cōnstitit ēnse
      cēteraque armātā cōnscia turba manū.
Ille, metū pavidus, "Mortem nōn dēprecor" inquit,
     "sed liceat sūmptā pauca referre lyrā."


Latin:
Dictionary:
English:
Note: