Fabulae 82







Tantalus, Iovis et Plūtōnis fīlius, prōcreāvit ex Diōne Pelopem. Iuppiter Tantalō concrēdere sua cōnsilia solitus erat et ad epulum deōrum admittere, quae Tantalus ad hominēs renūntiāvit; ob id dīcitur ad īnferōs in aquā mediā fīne corporis stāre semperque sitīre et, cum haustum aquae vult sūmere, aquam recēdere. Item pōma super caput pendent, quae cum vult sūmere, rāmī ventō mōtī recēdunt. Item saxum super caput eius ingēns pendet, quod semper timet super ruat.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: