Fabulae 51
Alcestim
Peliae
et
Anaxibiēs
Biantis
fīliae
fīliam
complūrēs
procī
petēbant
in
coniugium;
Peliās
vītāns
eōrum
condiciōnēs
repudiāvit
et
simultātem
cōnstituit,
eī
sē
datūrum
quī
ferās
bēstiās
ad
currum
iūnxisset:
et
Alcestim
in
coniugiō
āvexisset.
Itaque
Admētus
ab
Apolline
petiit
ut
sē
adiuvāret.
Apollō
autem
quod
ab
eō
in
servitūte
līberāliter
esset acceptus,
aprum
et
leōnem
eī
iūnctōs
trādidit,
quibus
ille
Alcestim
āvexit.
Et
illud
ab
Apolline
accēpit,
ut
prō
sē
alius
voluntāriē
morerētur.
Prō
quō
cum
neque
pater
neque
māter
morī
voluisset,
uxor
sē
Alcestis
obtulit
et
prō
eō
vicāriā
morte
interiit;
quam
posteā
Herculēs
ab
īnferīs
revocāvit.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: | |