Fabulae 197







In Euphrātem flūmen caelō ōvum mīrā magnitūdine cecidisse dīcitur quod piscēs ad rīpam ēvolvērunt. Super quod columbae cōnsēdērunt et excalfactum exclūsisse Venerem, quae posteā dea Syria est appellāta. iūstitiā et probitāte cum cēterōs exsuperāsset et ab Iove optiōne datā piscēs in astrōrum numerum relātī sunt. Et ob id Syrī, piscēs et columbās ex deōrum numerō habentēs, nōn edunt.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: