Fabulae 164







Inter Neptūnum et Minervam cum esset certātiō quī prīmus oppidum in terrā Atticā conderet, Iovem iūdicem sūmpsērunt. Minerva quod prīmum in terrā oleam sēvit, quae adhūc dīcitur stāre, secundum eam iūdicātum est. At Neptūnus īrātus in eam terram mare coepit irrigāre velle, quod Mercurius Iovis iussū id faceret prohibuit. Itaque Minerva ex suō nōmine Athēnās condidit, quod oppidum in terrīs dīcitur prīmum esse cōnstitūtum.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: