Fabulae 152A
Phaëthōn,
Sōlis
et
Clymenēs
filius,
cum
clam
patris
currum
cōnscendisset
et
altius
ā
terrā
esset ēlātus,
prae
timōre
dēcidit
in
flūmen
Ēridanum.
Hunc
Iuppiter
cum
fulmine
percussisset,
omnia
ārdēre
coepērunt.
Iovis
ut
omne
genus
mortālium
cum
causā
interficeret,
simulāvit
sē
velle
exstinguere;
amnēs
undique
irrigāvit
omne
que
genus
mortālium
interiit
praeter
Pyrrham
et
Deucaliōnem.
At
sorōrēs
Phaëthontis,
quod
equōs
iniussū
patris
iūnxerant,
in
arborēs
pōpulōs
commūtātae sunt.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: | |