Lāocoōn,
Anchīsae
frāter,
Apollinis
sacerdōs,
contrā
voluntātem
Apollinis
cum
uxōrem
dūxisset
atque
līberōs
prōcreāsset,
sorte
ductus
ut
sacrum
faceret
Neptūnō
ad
lītus.
Apollō
occāsiōne
datā
ā
Tenedō
per
flūctūs
maris
dracōnēs
mīsit
duōs
quī
fīliōs
eius
Antiphantem
et
Thymbraeum
necārent,
quibus
Lāocoōn
cum
auxilium
ferre
vellet
ipsum
quoque
nexum
necāvērunt.
Quod
Phrygēs
idcircō
factum
putārunt
quod
Lāocoōn
hastam
in
equum
Troiānum
mīserit.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: |