C.
PLĪNIUS
TRĀIĀNŌ
IMPERĀTŌRĪ
Agō
grātiās,
domine,
quod
et
iūs Quirītium
lībertīs
necessāriae
mihi
fēminae
et
cīvitātem
Rōmānam
Arpocrātī,
iātraliptae
meō,
sine
morā
indulsistī.
Sed
cum
annōs
eius
et
cēnsum
sīcut
praecēperās
ēderem,
admonitus sum
ā
perītiōribus
dēbuisse
mē
ante
eī
Alexandrīnam
cīvitātem
impetrāre,
deinde
Rōmānam,
quoniam
esset
Aegyptius.
Ego
autem,
quia
inter
Aegyptiōs
cēterōsque
peregrīnōs
nihil
interesse
crēdēbam,
contentus
fueram
hoc
sōlum
scrībere
tibi,
esse
eum
ā
peregrīnā
manūmissum
patrōnamque
eius
iam prīdem
dēcessisse.
Dē
quā
ignōrantiā
meā
nōn
queror,
per
quam
stetit
ut
tibi
prō
eōdem
homine
saepius
obligārer.
Rogō
itaque,
ut
beneficiō
tuō
lēgitimē
fruī
possim,
tribuās
eī
et
Alexandrīnam
cīvitātem
et
Rōmānam.
Annōs
eius
et
cēnsum,
nē
quid
rūrsus
indulgentiam
tuam
morārētur,
lībertīs
tuīs
quibus
iusserās
mīsī.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |