C.
PLĪNIUS
TRĀIĀNŌ
IMPERĀTŌRĪ
Proximō
annō,
domine,
gravissimā
valētūdine
usque ad
perīculum
vītae
vexātus
iātraliptēn
adsūmpsī;
cuius
sollicitūdinī
et
studiō
tuae
tantum
indulgentiae
beneficiō
referre
grātiam
parem
possum.
Quārē
rogō
dēs
eī
cīvitātem
Rōmānam.
Est
enim
peregrīnae
condiciōnis
manūmissus
ā
peregrīnā.
Vocātur
ipse
Arpocrās,
patrōnam
habuit
Thermuthin
Theōnis,
quae
iam prīdem
dēfūncta est.
Item
rogō
dēs
iūs Quirītium
lībertīs
Antōniae Maximillae,
ōrnātissimae
fēminae,
Hediae
et
Antōniae Harmeridī;
quod
ā
tē
petente
patrōnā
petō.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |