C.
PLĪNIUS
TRĀIĀNŌ
IMPERĀTŌRĪ
In
aquae
ductum,
domine,
Nīcomēdēnsēs
impendērunt
HS
|X̅X̅X̅|
C̅C̅C̅X̅X̅V̅I̅I̅I̅
quī
imperfectus
adhūc
omissus,
dēstructus
etiam
est;
rūrsus
in
alium
ductum
ērogāta sunt
C̅C̅.
Hōc
quoque
relictō
novō
impendiō
est
opus,
ut
aquam
habeant,
quī
tantam
pecūniam
male
perdidērunt.
Ipse
pervēnī
ad
fontem
pūrissimum,
ex
quō
vidētur
aqua
dēbēre
perdūcī,
sīcut
initiō
temptātum erat,
arcuātō
opere,
nē
tantum
ad
plāna
cīvitātis
et
humilia
perveniat.
Manent
adhūc
paucissimī
arcūs:
possunt
et
ērigī
quīdam
lapide
quadrātō,
quī
ex
superiōre
opere
dētractus est;
aliqua
pars,
ut
mihi
vidētur,
testāceō
opere
agenda
erit,
id
enim
et
facilius
et
vīlius.
Sed
in prīmīs
necessārium
est
mittī
ā
tē
vel
aquilegem
vel
architectum,
nē
rūrsus
ēveniat
quod
accidit.
Ego
illud
ūnum
adfīrmō,
et
ūtilitātem
operis
et
pulchritūdinem
saeculō
tuō
esse
dignissimam.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |