Epistulae VII 27 6-7
Inde
inhabitantibus
trīstēs
dīraeque
noctēs
per
metum
vigilābantur;
vigiliam
morbus
et
crēscente
formīdine
mors
sequēbātur.
Nam
interdiū
quoque,
quamquam
abscesserat
imāgō,
memoria
imāginis
oculīs
inerrābat,
longiorque
causīs
timōris
timor
erat.
Dēserta
inde
et
damnāta
sōlitūdine
domus
tōtaque
illī
mōnstrō
relicta;
prōscrībēbātur
tamen,
seu
quis
emere
seu
quis
condūcere
ignārus
tantī
malī
vellet.
Venit
Athēnās
philosophus
Athēnodōrus,
legit
titulum
audītōque
pretiō,
quia
suspecta
vīlitās,
percūnctātus
omnia
docētur
ac
nihilō minus,
immō
tantō magis
condūcit.
Ubi
coepit
advesperāscere,
iubet
sternī
sibi
in
prīmā
domūs
parte,
poscit
pugillārēs
stilum
lūmen,
suōs
omnēs
in
interiōra
dīmittit;
ipse
ad
scrībendum
animum
oculōs
manum
intendit,
nē
vacua
mēns
audīta
simulācra
et
inānēs
sibi
metūs
fingeret.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: | |