Epistulae VII 27 3-5






Facta sunt omnia. Praetereā accēdentī Carthāginem ēgredientīque nāve eadem figūra in lītore occurrisse nārrātur. Ipse certē implicitus morbō futūra praeteritīs, adversa secundīs augurātus, spem salūtis nūllō suōrum dēspērante prōiēcit. Iam illud nōnne et magis terribile et nōn minus mīrum est quod expōnam ut accēpī? Erat Athēnīs spatiōsa et capāx domus sed īnfāmis et pestilēns. Per silentium noctis sonus ferrī, et attenderēs ācrius, strepitus vinculōrum longius prīmō, deinde ē proximō reddēbātur: mox adpārēbat īdōlon, senex maciē et squālōre cōnfectus, prōmissā barbā horrentī capillō; crūribus compedēs, manibus catēnās gerēbat quatiēbatque.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: