Epistulae VII 27 13-14
Exiguum
temporis
medium,
et
rūrsus
simile
aliud
priōrī
fidem
fēcit.
Puer
in
paedagōgīō
mixtus
plūribus
dormiēbat.
Vēnērunt
per
fenestrās
(ita
nārrat)
in
tunicīs
albīs
duo
cubantemque
dētondērunt
et
quā
vēnerant
recessērunt.
Hunc
quoque
tōnsum
sparsōsque
circā
capillōs
diēs
ostendit.
Nihil
notābile
secūtum,
nisi
forte
quod
nōn
fuī
reus,
futūrus,
sī
Domitiānus
sub
quō
haec
accidērunt
diūtius
vīxisset.
Nam
in
scrīniō
eius
datus
ā
Cārō
dē
mē
libellus
inventus est;
ex
quō
coniectārī
potest,
quia
reīs
mōris
est
summittere
capillum,
recīsōs
meōrum
capillōs
dēpulsī
quod
imminēbat
perīculī
signum
fuisse.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: | |