Epistulae VII 27 1-2






C. PLĪNIUS SŪRAE SUŌ S.
Et mihi discendī et tibi docendī facultātem ōtium praebet. Igitur perquam velim scīre, esse phantasmata et habēre propriam figūram nūmenque aliquod putēs an inānia et vāna ex metū nostrō imāginem accipere. Ego ut esse crēdam in prīmīs dūcor, quod audiō accidisse Curtiō Rūfō. Tenuis adhūc et obscūrus, obtinentī Āfricam comes haeserat. Inclīnātō diē spatiābātur in porticū; offertur mulieris figūra hūmānā grandior pulchriorque. Perterritō Āfricam futūrōrum praenūntiam dīxit: itūrum enim Rōmam honōrēsque gestūrum, atque etiam cum summō imperiō in eandem prōvinciam reversūrum, ibique moritūrum.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: