Epistulae VI 7







C. PLĪNIUS CALPURNIAE SUAE S.
Scrībis absentiā meā nōn mediocriter adficī ūnumque habēre sōlācium, quod prō libellōs meōs teneās, saepe etiam in vestīgiō meō collocēs. Grātum est quod nōs requīris, grātum quod hīs fōmentīs adquiēscis; invicem ego epistulās tuās lēctitō atque identidem in manūs quasi novās sūmō. Sed eō magis ad dēsīderium tuī accendor: nam cuius litterae tantum habent suāvitātis huius sermōnibus quantum dulcēdinis inest! tamen quam frequentissimē scrībe, licet hoc ita dēlectet ut torqueat. Valē.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: