Epistulae VI 4







C. PLĪNIUS CALPURNIAE SUAE S.
Numquam sum magis occupātiōnibus meīs questus, quae nōn sunt passae aut proficīscentem valētūdinis causā in Campāniam prōsequī aut profectam ē vestīgiō subsequī. Nunc enim praecipuē simul esse cupiēbam, ut oculīs meīs crēderem quid vīribus, quid corpusculō adparārēs, ecquid dēnique sēcessūs voluptātēs regiōnisque abundantiam inoffēnsa trānsmitterēs. Equidem etiam fortem nōn sine cūrā dēsīderārem; est enim suspēnsum et ānxium quem ārdentissimē dīligās interdum nihil scīre. Nunc vērō cum absentiae tum īnfīrmitātis tuae ratiō incertā et variā sollicitūdine exterret. Vereor omnia, imāginor omnia, quaeque nātūra metuentium est, ea maximē mihi quae maximē abōminor fingō. Quō impēnsius rogō, ut timōrī meō cottīdiē singulīs vel etiam binīs epistulīs cōnsulās. Erō sēcūrior dum legō, statimque timēbō cum lēgerō. Valē.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: