Epistulae VI 20 4-5
Inrūpit
cubiculum
meum
māter;
surgēbam
invicem,
sī
quiēsceret
excitātūrus.
Resēdimus
in
āreā
domūs,
quae
mare
ā
tēctīs
modicō
spatiō
dīvidēbat.
Dubitō,
cōnstantiam
vocāre
an
imprūdentiam
dēbeam
(agēbam
enim
duodēvīcēnsimum
annum):
poscō
librum
Titī Līvī,
et
quasi
per
ōtium
legō
atque
etiam
ut
coeperam
excerpō.
Ecce
amīcus
avunculī
quī
nūper
ad
eum
ex
Hispāniā
vēnerat,
ut
mē
et
mātrem
sedentēs,
mē
vērō
etiam
legentem
videt,
illīus
patientiam
sēcūritātem
meam
corripit.
Nihilō sēgnius
ego
intentus
in
librum.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: | |