Epistulae VI 20 16-18






Paulum relūxit, quod nōn diēs nōbīs, sed adventantis ignis indicium vidēbātur. Et ignis quidem longius substitit; tenebrae rūrsus cinis rūrsus, multus et gravis. Hunc identidem adsurgentēs excutiēbāmus; opertī aliōquī atque etiam oblīsī pondere essēmus. Possem glōriārī nōn gemitum mihi, nōn vōcem parum fortem in tantīs perīculīs excidisse, nisi cum omnibus, omnia cum perīre miserō, magnō tamen mortālitātis sōlāciō crēdidissem. Tandem illa cālīgō tenuāta quasi in fūmum nebulamve discessit; mox diēs vērus; sōl etiam effulsit, lūridus tamen quālis esse cum dēficit solet. Occursābant trepidantibus adhūc oculīs mūtāta omnia altōque cinere tamquam nive obducta.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: