Epistulae VI 20 11-13
Nōn
morātus
ultrā
prōripit
sē
effūsōque
cursū
perīculō
aufertur.
Nec
multō
post
illa
nūbēs
dēscendere
in
terrās,
operīre
maria;
cīnxerat
Capreās
et
absconderat,
Mīsēnī
quod
prōcurrit
abstulerat.
Tum
māter
ōrāre
hortārī
iubēre,
quōquō
modō
fugerem;
posse
enim
iuvenem,
sē
et
annīs
et
corpore
gravem
bene
moritūram,
sī
mihi
causa
mortis
nōn
fuisset.
Ego
contrā
salvum
mē
nisi
ūnā
nōn
futūrum;
dein
manum
eius
amplexus
addere
gradum
cōgō.
Pāret
aegrē
incūsatque
sē,
quod
mē
morētur.
Iam
cinis,
adhūc
tamen
rārus.
Respiciō:
dēnsa
cālīgō
tergīs
imminēbat,
quae
nōs
torrentis
modō
īnfūsa
terrae
sequēbātur.
"Dēflectāmus"
inquam
"dum
vidēmus,
nē
in
viā
strātī
comitantium
turbā
in
tenebrīs
obterāmur."
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: | |