C.
PLĪNIUS
TACITŌ
SUŌ
S.
Ais
tē
adductum
litterīs
quās
exigentī
tibi
dē
morte
avunculī
meī
scrīpsī,
cupere
cognōscere,
quōs
ego
Mīsēnī
relictus
(id
enim
ingressus
abrūperam)
nōn
sōlum
metūs
vērum
etiam
cāsūs
pertulerim.
'Quamquam
animus
meminisse
horret,
...incipiam.'
Profectō
avunculō
ipse
reliquum
tempus
studiīs
(ideō
enim
remānseram)
impendī;
mox
balineum
cēna
somnus
inquiētus
et
brevis.
Praecesserat
per
multōs
diēs
tremor
terrae,
minus
formīdolōsus
quia
Campāniae
solitus;
illā
vērō
nocte
ita
invaluit,
ut
nōn
movērī
omnia
sed
vertī
crēderentur.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: |