Ēgrediēbātur
domō;
accipit
cōdicillōs
Rectinae
Tascī
imminentī
perīculō
exterritae
(nam
vīlla
eius
subiacēbat,
nec
ūlla
nisi
nāvibus
fuga):
ut
sē
tantō
discrīminī
ēriperet
ōrābat.
Vertit
ille
cōnsilium
et
quod
studiōsō
animō
incohāverat
obit
maximō.
Dēdūcit
quadrirēmēs,
ascendit
ipse
nōn
Rectinae
modo
sed
multīs
(erat
enim
frequēns
amoenitās
ōrae)
lātūrus
auxilium.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: |