Epistulae VI 16 20-22
Ubi
diēs
redditus
(is
ab
eō
quem
novissimē
vīderat
tertius),
corpus
inventum
integrum
inlaesum
opertumque
ut
fuerat
indūtus:
habitus
corporis
quiēscentī
quam
dēfūnctō
similior.
Interim
Mīsēnī
ego
et
māter—sed
nihil
ad
historiam,
nec
tū
aliud
quam
dē
exitū
eius
scīre
voluistī.
Fīnem
ergō
faciam.
Ūnum
adiciam,
omnia
mē
quibus
interfueram
quaeque
statim,
cum
maximē
vēra
memorantur,
audieram,
persecūtum.
Tū
potissima
excerpēs;
aliud
est
enim
epistulam
aliud
historiam,
aliud
amīcō
aliud
omnibus
scrībere.
Valē.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |