Epistulae VI 16 17-19
Iam
diēs
alibī,
illīc
nox
omnibus
noctibus
nigrior
dēnsiorque;
quam
tamen
facēs
multae
variaque
lūmina
solvēbant.
Placuit
ēgredī
in
lītus,
et
ex proximō
adspicere,
ecquid
iam
mare
admitteret;
quod
adhūc
vastum
et
adversum
permanēbat.
Ibi
super
abiectum
linteum
recubāns
semel
atque
iterum
frīgidam
aquam
poposcit
hausitque.
Deinde
flammae
flammārumque
praenūntius
odor
sulpuris
aliōs
in
fugam
vertunt,
excitant
illum.
Innītēns
servolīs
duōbus
adsurrēxit
et
statim
concidit,
ut
ego
colligō,
crassiōre
cālīgine
spīritū
obstructō,
clausōque
stomachō
quī
illī
nātūrā
invalidus
et
angustus
et
frequenter
aestuāns
erat.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |